HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CVII: Quod Felix voluit pecuniam extorquere a Paulo Cum autem missus esset Felix a Claudio praeses Judaeae, sollicitabat eam per Judaeos, ut nuberet ei

#Act. XXIV

Et tandem inducta est ab hoc exemplo cognatae suae Beronice, quae olim dimisso viro suo nupserat ditiori, scilicet Agrippae regi, filio Herodis Agrippae, qui habebat terram ultra Jordanem. Dimisso igitur priori viro, scilicet Lazito rege Amazonum, nupsit Drusilla Felici; haec Drusilla, quia Judaea erat, libenter audiebat Paulum de fide, quae est in Jesum Christum. Et cum disputaret Paulus de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus est praeses audiens se judicandum. Et ait Paulo: Vade, tempore opportuno accersiam te. Hoc autem dicebat, sperans se aliquid ab eo accepturum. Putabat enim Paulum habere pecuniam, unde frequentius eum accersiens, loquebatur cum eo. Biennio autem completo successit Festus Felici missus a Nerone. Si autem intelligatur biennio a praesidatu Felicis, non poterit stare, cum a longe retro constitutus praeses a Claudio. Festus autem missus est a Nerone qui successit Claudio. Si autem intelligatur biennio ab accusatione Pauli, nec sic poterit stare. Non enim adhuc fluxerant duo anni, ex quo venerat in Hierusalem. Intelligendum est ergo biennio ab accusatione Felicis, ex quo scilicet accusatus est a Judaeis.